monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Variae, p5, p29, 3
quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium vota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium? Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam, ad ammonitionem potius iussa convertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below