monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Variae, p5, p27, 7
nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia vulnerabunt? Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te constrictus in duplo ei cogatur exsolvere: quia sub poena restitui dignum est, quod improba temeritate constat extortum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below