monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Variae, p3, p39, 1
Si audita veterum miracula ad laudem clementiae nostrae volumus continere, quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo studio convenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri? delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo desiderio cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below