monumenta.ch > Hieronymus > csg48.367

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Regula pastoralis, p1, p1, 4
Sed quia auctore Deo ad religionis reverentiam omne iam praesentis saeculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7); qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below