monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 17, 30
De dedicationum vero ecclesiarum dubitatione, super qua inter caetera nos consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus, id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nec scriptis nec testibus ratio certa habetur utrum baptizati vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint, ut baptizentur tales ac confirmentur, atque ecclesiae canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat, quoniam non monstratur iteratum quod non certis indiciis ostenditur rite peractum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below