monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 74, 6
Et quia inter diversa mala aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine titulavit, et suspecti sumus ne eos alicubi transmiserit, fraternitas vestra sollicitudinem gerat; et si quid tale repererit, eos et rescindi et omnino faciat aboleri, ut quod imperitus litterarum et Scripturae divinae nescius, nostro, sicut diximus, nomine praenotavit, quorumdam animos non possit inficere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below