monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 44
Sed in bonis rectus sensus et iusta cogitatio in excelso aedificat: ita quod in sinu suo suscipiunt haereditatem patris, quoniam supernum lumen attendunt, fallaces in irrisione fori quomodo hoc vel illud sine comparatione venundetur non existentes; sed id quod in Deo verum est habentes. Sed ut vides quod magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium venit quae praedictum vermem fortiter ubique conculcans diro cruciatu eum afficit, hoc est quod fidele agmen credentium sed in humana miseria procreatorum, in fide baptismatis et in beatis virtutibus multo ornatu et decore ad superna desideria properat: ita quod ipsi in factis suis hunc antiquum seductorem fortissima contritione circumdantes deiiciunt, et eum diro cruciatu comminuunt, veluti sunt virgines, martyres, et caeteri huiusmodi veri Dei cultores qui toto nisu terrena conculcant et coelestia desiderant, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a veneno illius laedi potest; quia isti tanta fortitudine et constantia in Deo muniti sunt, quod nec ab apertis incendiis, nec ab occultis persuasionibus diabolicae iniquitatis contaminari valent, quoniam magna fortitudine virtutum vana figmenta deserunt, et sanctitati, iuste viventes adhaerent. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat quae de me vivente emanant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below