monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 36
Sed quamvis propter timorem populi mei his institutis meis aperte non repugnent, tamen in cordibus et factis suis ea pro nihilo ducunt. Nam diabolica illusione sanctitatem se habere simulant, in quibus a diabolo decipiuntur, quoniam, si diabolus se eis palam demonstraret, ab eis cognosceretur, ita quod illum devitarent. Unde ipse sua arte quaedam eis ostendit velut bona et sancta sint, et sic eos illudit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below