monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 35
Quapropter, o vos dilecti filii mei, omni devotione et omni virtute animae et corporis vestri illos devitate; quoniam antiquus serpens sua arte illos pascit et vestit, quia eum pro Deo colunt, et quia in eum per fallacem deceptionem confidunt. Ipsi sibi pessimi homicidae, ita quod illos qui eis simpliciter adhaeserint occidunt, antequam eos errorem suum declinare permittant, et sunt in se ipsis turpissimi fornicatores, semen etiam suum in homicidio mortificantes et diabolo offerentes, ita etiam in schismatibus suis et in plenitudine vitiorum suorum Ecclesiam meam invadentes, cum baptisma et sacramentum corporis et sanguinis Filii mei, et caetera instituta quae Ecclesia mea habet, in turpibus machinationibus suis nequiter derident.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below