monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 33
Sed quod de ipso, teterrima nebula cum pessimo fetore egrediens multos homines sua perversitate inficit, hoc est quod ab eodem diabolo nigerrimus error fetentis conscientiae procedens, stultos homines per iniquam credulitatem exagitat. Quomodo? De abscisione capitis Ioannis Baptistae, Filium Dei esse remissiorem vulnerum peccatorum ostendentis, pessimus error exortus est, ubi diabolus multos homines in diversis imaginibus seducit: hoc verum esse putantes quod ipse eis secundum aestimationem ipsorum fallaciter demonstrat. Unde et multi secundum hunc modum decipiuntur; quia et fides ipsorum semper in infirmitate vacillat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below