monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 23
Sed a flamma illa hac et illac proiecti; quia a flatu diabolicae tentationis in diversitatem morum agitati, quidam tamen non cadunt, quoniam ipsi fortissimi pugnatores existentes, ab his illusionibus se viriliter defendunt; alii autem gressibus suis se vix sustentant, quia hi in viam rectitudinis itinera sua ponunt, sed in multis laboribus fatigati vix tamen diabolicas artes superantes in mandatis Dei perseverant; alii vero ad terram cadentes, sed iterum surgentes ad coelos tendunt, quoniam ipsi in diversitate vitiorum prolapsi, sed postea per poenitentiam erecti, spem suam cum bonis operibus in Deum ponunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below