monumenta.ch > Hieronymus > csg75.699

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 22
Nam acies una prope nubes pergit; quia isti fortissime contra diabolum pugnantes, mentem suam de terrenis actibus ita sursum ad coelestia tollunt, quemadmodum et nubes super terram fluere solet; et una in medietate illa quae inter nubes et terram est discurrit, quoniam ipsi quadam moderatione se continentes, nec ex tota mente coelestibus, nec ex toto desiderio terrenis insudant, sed in his modum sibi imponentes et interiora quaerunt, nec tamen exteriora respuunt; et una iuxta terram pergit, quia isti caduca perfecte non deserentes, caducis aliquantulum adhaerent, ita ut in eis valde laborantes, multas fatigationes passionum in ipsis sentiant, sed tamen superno auxilio victores existant, omnes repetitis vocibus pergamus ad coelos vociferantes; quoniam et isti et illi in multis suspiriis desideriorum suorum, ut tendant ad illa quae in supernis secretis sunt seipsos exhortantes, quamvis artibus antiqui serpentis in hac intentione sua multoties fatigentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below