monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 18
Quod autem ex ore eius multae flammae erumpentes in quatuor partes se dividunt, hoc est quod ipse ex rapacissima voracitate sua, pessimum et multiplex malum crudelissimi incendii iniquae persuasionis emittens, in quatuor plagas totius mundi inter homines ut ipsum sequantur varie spargit. Quarum pars una usque ad nubes ascendit, quia illa diabolica afflatio coelum toto desiderio mentis suae petentes suo acumine retrahit, et alia inter saeculares homines se spargit, quoniam ipsa in terrenis causis conversantes, sua diversitate decipit; alia autem inter spirituales se extendit, quia illos spiritualibus disciplinis insudantes, sua simulatione inficit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below