monumenta.ch > Isidorus > sectio 125 > sectio 3

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 12
Sed ibi quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciunt, quia ipsi Deum cognoscentes, thesaurum bonae voluntatis, et aromata virtutum portant et sibi ea virilissime comparant: ita quod saeculares voluptates et diabolicas spurcitias velociter in mandatis Dei transeuntes, dulcedinem carnis suae contemnunt. Quidam autem lente euntes et venditioni et emptioni ibi insistunt, quoniam hi tarditatem in bonis operibus habentes, per teporem corporis sui coeleste desiderium velut illud vendentes in semetipsis exstinguunt, et voluptatem carnis suae quasi eam ementes in se enutriunt. Quapropter illi mercedem bonae operationis accipient, et isti poenas iniquitatis suae sustinebunt, quemadmodum Ezechiel ostendit dicens: Iustitia iusti super eum erit: et impietas impii erit super eum. Quid hoc? Fulgida opera puri hominis illum in sanctitate perfundunt, et quasi mille oculi aspicientes in altum atque in profondum ubique eum circumdant, sursum ferentes eum in magnum honorem et in voluptatis suae mortificationem, prout Spiritus sanctus illi inspiraverit, veluti ala volucrem sursum in aere tollit quocunque illi placuerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below