monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 59, 3
Et ideo quoniam filius noster gloriosus Gregorius expraefecto possessiones, quas illic habet, vel homines suos fraternitati vestrae a nobis studuit commendandos, scriptis vos praesentibus adhortamur ut utilitatibus eius salva ratione concurrere et possessiones eius atque homines tueri, sicut desiderat, debeatis; nec eos contra iustitiam a quibuslibet vexari aut patiamini praegravari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below