monumenta.ch

Gregorius Turonensis Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p6, 7
Ipse quoque Cuppa iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badegisili, quondam Cenomanensis episcopi, diripere sibi in matrimonium voluit; irruens autem nocte cum cuneo sociorum in villa Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis materfamilias, genitrix scilicet puellae: egressaque cum famulis contra eum vi repulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below