monumenta.ch

Gregorius Turonensis Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p4, 13
Cumque nullum de iis deprehendissent, ad castra sua regressi sunt, ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes adesse exercitum in solatium eorum, dicentesque: Quia post triduum cum eisdem veniemus, et hoc vobis erit signum: Cum videritis villae huius, quae in monte sita est, domus [Pro domos] incendio concremari, et fumum incendii ad coelos usque sustolli, noveritis nos cum exercitu quem pollicemur adesse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below