monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 39, 42
Ad haec vero mihi idem communis filius Anatolius diaconus respondit aliam quaestionem, dicens: Quid si obiiciatur mihi, quia sicut immortalis mori dignatus est ut nos liberaret a morte, et aeternus ante tempora fieri voluit temporalis, ita Dei sapientia ignorantiam nostram suscipere dignata est, ut nos ab ignorantia liberaret? Sed ad haec ei necdum respondi, quia gravi nuncusque infirmitate detentus sum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below