monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 122, 16
Quod vero transmissos abbates, qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant, vi maris dicitis fatigatos ex ipso itinere ad Hispanias remeasse, non munera vestra repulsa sunt quae postmodum pervenerunt, sed eorum qui transmissi fuerant constantia est probata, an scirent sancto desiderio obiecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mente minime lassari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below