Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 121, 30 Sed facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur quaeque fecimus ad memoriam delicta revocamus; atque haec non iam flagella, sed dona esse conspicimus, si quae carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgemus.