monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 117, 3
Quis ergo haec considerans de excellentiae vestrae bonitate diffidat, aut de impetratione sit dubius, quando illa a vobis quae subiectis vos libenter posse novit impendere duxerit postulanda? Lator itaque praesentium Hilarius, excellentiae vestrae famulus, nostra se interventione apud potestatem vestram aestimans adiuvari, commendationis nostrae sibi poposcit epistolas suffragari: certum tenens uberius, sicut caeteris conceditis, promereri, si nostra pro eo intercessio loqueretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below