monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 109, 5
Sed quid isti acturi, quid populo praestituri sunt, qui non ad utilitatem, sed fieri ad honorem episcopi concupiscunt? Hi ergo qui necdum quod docere debeant didicerunt, quid aliud agunt, nisi ut paucorum provectus illicitus fiat multis interitus, et in confusionem ecclesiasticae moderationis observantia deducatur, quippe ubi nullus regularis ordo servatur? Nam qui ad eius regimen improvidus et praecipitatus accedit, qua admonitione subiectos aedificet, cuius exemplum non rationem docuit, sed errorem? Pudet profecto, pudet aliis imperare quod ipse nescit custodire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below