monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.189

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 37, 7
Quia vero pariter suprascriptus presbyter nobis questus est diaconem quemdam duo iuris sui sub hac conditione manumisisse mancipia, ut monachi fieri, et in eodem monasterio debuissent, ubi ipse fuerat, permanere, adiicientem ut si quis contra facere praesumpsisset, iugo iterum servitutis per omnia subderetur; atque unum ex eis hanc omnino conditionem despexisse, et monasterium temerario auso deseruisse, atque se inter clericos sociasse; fraternitas vestra et hoc subtili indagatione discutiat, et si ita repererit, sic sacerdotali se zelo hac in re decenter exhibeat, ut nec illi monasterium deserendi facultas sit, et manumittentis voluntas nihilominus conservata aliqua praeteriri excusatione non valeat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below