monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 146
Sed sicut Adam praeceptum transgressus vita salutis semetipsum et genus suum privavit, ita etiam homo qui facturam Dei in homine destruit, fideles generationes salutarium operum ab anima et a corpore suo abscindit. Ex hoc etiam reum iudicialis sententiae se faciens, in exsilium miseriae vadit. Quapropter ille qui tam crudelem separationem in homine fecerit, in multas calamitates se mittit, videlicet hoc separans quod meum est, quia corpus et animam simul in homine coniunxi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below