monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 145
Nam qui illud ab homine separat quod in homine posui, magno reatui se subdit, quemadmodum in Evangelio Filius meus ostendit, dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides? Qui autem occiderit reus erit iudicio.. Quid est hoc? Vos qui pedem vestrum super fundamentum petrae ponere vultis, notate quoniam per sonum illum qui de radice rationalitatis exit percepistis, quia in verbis Scripturae quae sensum illum habet quem digitus Dei dedit demonstratum est iis qui vos in antiquitate praecesserunt, ne dividerent in homine quod divina dispositione in illo coniunctum est. Quid hoc? Quia qui Adae lignum scientiae boni et mali interdixit, dicens: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Hic etiam per Moysen generi eius locutus est: Non occides, nec dissipabis quod ad imaginem Dei factum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below