monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 185

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 138
Quoniam, quamvis huiusmodi homines graviter in peccatis errando delinquant, tamen si Deum imperio et potestate in coelis regnantem omnino non abiiciunt, manum auxilii eius quaerentes invenient. Sed si in infidelitate sua perseveraverint, ita quod ab hac perversitate nunquam resipiscant, sed fixo corde et anima consentiente Deum omnino abnegent, sic intra semetipsos dicentes: Quid est hoc quod dicitur Deus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below