monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 137
Istos in gloria supernae vitae nescio, ut in Evangelio scriptum est: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. (Math. XII). Quid hoc? Omne peccatum quod in superfluitate carnis, aut cum libidine, aut cum amaritudine, aut aliis his similibus vitiis peractum fuerit, seu blasphemia quae est in cultu idolorum ubi verus Deus ignoratur et falsum figmentum adoratur, aut invocatio daemoniorum ubi verus Deus scitur, et tamen in perversitate hominum diabolus invocatur: haec omnia in pura poenitentia remittentur hominibus, cum per compunctionem lacrymarum ex intimo corde verum Deum omnibus se invocantibus misericordiam suam misericorditer praestantem fideliter quaesierint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below