monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 133
Ille vero qui iam morti proximus, toto corde propter peccata sua et propter amorem meum saeculo renuntiaverit, scilicet quandiu vivat mihi ardenter servire desiderans; vere devotionem eius cum omnibus choris angelorum suscipio, et ei gloriam vitae tribuo. Nam quamvis homo in multo crimine occupatus sit, cum tangit peccata sua ita quod amare delicta sua deflet, et hoc simplici oculo facit quia me ad iracundiam provocavit, ego eum a morte ad salutationem erigo, nec ei supernam haereditatem denego, secundum quod psalmista David in Spiritu meo testatur, dicens: In quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. Quid hoc?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below