monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 126
Qui autem devoto animo se mihi libenter subiicere voluerit, ad hoc strenue exhortandus est ut perveniat, nec per livorem alicuius malevolae animae a bona intentione sua retrahendus. Nam si quis aliquem illorum qui me sequi desiderant a proposito suo retraxerit, sacrilegium facit, quoniam foedus meum in mente illius dirupit, quapropter et in recto iudicio rationem inde redditurus est; si in hac nequitia inflexibilis perduraverit, quia mihi servire volentem avertit: quod facere non debuit, ut scriptum est: Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal, sive ager, non veniet, nec redimi poterit. Quid hoc? Cum quaelibet anhelans anima, pleno officio scientiae ita bonum sensum in homine tangit, ut ille aliquam rem perficiat; tunc rem illam voluntas eius confirmat dicens: Hoc decet ad honorem Dei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below