monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 124
Et quomodo audebas delicatum et sanctificatum mihi in baptismo tam temere tangere; ut eum absque voluntate sua in arctissimam captionem ligaturae ad ferendum iugum meum traderes. Unde nec aridus, nec viridis effectus est; quia nec saeculo mortuus est, nec saeculo vivit. Et cur eum ita oppressisti, quod ad utrumque inutilis est? Nec miraculum meum ad confortandum eum ut in spirituali vita permaneat, ab hominibus exspectandum non est, quoniam nolo ut parentes eius in oblatione eius peccent, absque voluntate illius eum mihi offerentes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below