monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 120
Unde et illi qui infantes suos meae passioni in humilitatis conversatione subiicere voluerint, hoc non in praesumptione praecipitationis impudenter faciant, sed sapienter in examinatione discretionis, non cogentes illos absque consensu voluntatis suae hoc adire, quod nec ipsi possunt perferre. Quomodo? Si infantem tuum mihi offers cum ei nondum inest scientia discernentis intellectus, sed cum in stultitia omnis sensus sui iacet, et tamen ita sine voluntate ipsius eum offers, consensum eius in hoc non considerans, non recte fecisti ita offerens arietem. Quomodo?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below