monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 110
Et quoniam haec scrutari nolunt, ideo timorem meum abiicientes secundum voluntates suas incedunt, unde et inde alieni sunt et fugitivi vocantur. Quapropter nec ego dico eos saeculum dimisisse et ad me venisse, sed in hoc rei sunt quod servum timent, et Dominum contemnunt, quia terrenas causas sequuntur; et me non verentur, et ideo pavidi in minimo, et audaces in maximo dicuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below