monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 104
Ubi quod meum est, hoc districtissime requiro. Quapropter, o stulti et plusquam stulti, utquid vobis tam magna onera imponitis quod putatis vobis tam facile esse quod carnalem voluntatem vestram deseratis? Nam per legem quae vobis ex praeceptis meis data est, ad hoc non cogemini ut saeculum relinquatis, nisi prius per multos labores ita exerceamini, ut carnalibus desideriis quae in vobis sunt frenum imponere possitis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below