monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.438

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 103
Per intentionem bonae et iustae operationis introibo, o Deus meus, in constitutionem sanctissimi doni tui, scilicet in ardente desiderio stratum voluptatis meae relinquens, ita quod nihil mihi dulcius est quam anhelare ad te Creatorem omnium. Et ob hoc reddam tibi vota mea quae protulit os meum cum anima mea; quia perficere volo quod tibi iusto iudici in ardenti desiderio meo prius promiseram: videlicet ut actus meos ad te dirigerem, quod insipienter trangressus sum; sed nunc ad te recurrere desiderans, volo mala devitare, et bona facere, quoniam rationalitas et intellectus qui in me fervent, per discretionem verae castigationis magis quaerunt ad te vivum Deum anhelare, quam per stultitiam falsae contrarietatis diabolum imitari. Unde, o homo, cum cor tuum hoc modo mihi obtuleris, considera quomodo illud prudenter perficias. Oculus enim meus acutissime videt quid voluntas hominis mihi loquatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below