monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 89
Quapropter quae homines in semetipsis absque inspiratione mea excogitant in vanitate morum: per inania studia eorum diffluet, et quamvis aliquando in conspectu hominum stare videantur, tamen ab oculis meis proiecti, pro nihilo eos habeo, ut in Evangelio scriptum est: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (ibid.). Quid est hoc? Dimittite illos qui in factis suis perversi sunt in perversitate sua diffluere; quia in rectitudine bonorum operum se corrigere nolunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below