monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.193 > bsbClm6224.83 > sectio 23

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 71
Ipsi enim in diversis circuitionibus suis fructiferae arbores dici volunt; sed nec vacuae arundines appellari possunt, quemadmodum dilecto Ioanni de illo ostenditur qui in tempore marcens abiicitur, ut scriptum est: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex cre meo. Quid est hoc? O stulte, qui in temetipso turpiter marces, ego qui cognitor secretorum sum, in omnia sciente oculo video opera desideriorum tuorum, quoniam opera quae ad ignem ignei illuminatoris pertinent omnino non effugisti, nec etiam opera quae glaciem frigidi rigoris inducunt omnino abiecisti. Quomodo? Tu nec es in malis operibus ex toto frigidus, nec in bonis actibus ex toto fervidus; sed in utroque per instabilitatem mentis tuae ut tepidus ventus pendens, videlicet in neutro sciens quis sis, quia nec in malo emeritas poenas, nec in bono digna praemia consideras. Quomodo? Quia in tam magnam profunditatem respicis quod fundum eius invenire non vales; et quia etiam tam altum montem ascendis quod cacumen eius ascendere non potes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below