monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.270 > sectio 8

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 62
Sic etiam non congruit ut maritus saeculum colat, uxor saeculum deserat; aut ut uxor in saeculo resideat, et maritus saeculum fugiat, si in superna vita decorem suum invenire volunt; quia si hoc indiscrete et insipienter agitur, non hostia sed rapina appellabitur. Quapropter qui in carnali copula legali iure sibi coniuncti sunt, unanimiter simul vivant, nec alterum ab altero sine consensu alterius, nec sine dispositione aut demonstratione ecclesiastici vigoris insipienter se discindat, quemadmodum in Evangelio iterum scriptum est: Quod ergo Deus coniunxit homo non separet. Quid est hoc? Deus in creatione humani generis carnem de carne tulit et in unam copulationem coniunxit, ita constituens ne haec coniunctio praecipitanter ab invicem separaretur. Quomodo?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below