monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 66, 5
Et quanquam ea quae vi impulsionis fiunt canonum minime censura recipiat, et iure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit qui iniustum fateri fierique compellit, sed magis illa suscipienda est et amplectenda confessio quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris; ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Ioanni quondam fratri et coepiscopo nostro, Constantinopolitanae civitatis antistiti, de te praevidimus scribendum, ut suis nos quid actum esset epistolis informaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below