monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.337

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 35
Quod autem ubi splendor quasi purpura hyacintho intermista fulget, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardet: hoc designat perfectionem illorum qui passionem Filii mei in charitatis ardore imitantes, strenue Ecclesiam in constrictione sua exornant. Quomodo? Quoniam ipsi sunt alta aedificatio surgentis thesauri in divino consilio, quia cum Ecclesia iam roborata convaluit, egressus est ad decorem illius vivens odor, vovens iter secretae regenerationis. Quid est hoc? Quia tunc surrexit, mirabilis ordo qui Filium meum in specie exempli eius tetigit, quoniam ut Filius meus venit in mundum de communi populo abscisus; ita et haec acies conversatur in saeculo de reliquo populo separata, fragrans ut balsamum de arbore suaviter sudat; sic et populus iste primum in eremo et in abscondito singulariter exortus est; et deinde veluti arbor, ramos suos expandit paulatim in multitudine plenitudinis proficiens.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below