monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.74 r > bnf9389.147 > bsbClm6224.68 > csg51.57

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 24
Quia hoc habent de Filio Dei quod de throno sonus exit, cui omnis chorus virginum in maximo desiderio concinit, videlicet novum cantum symphonizando, ut Ioannes dilectus virgo testatur dicens: Et cantabat quasi canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores. Quid hoc? In illis fidelibus qui bona intentione castitatem amplectentes, virginitatem suam pro Dei amore illibatam conservant, bona voluntas ipsorum in laudem Creatoris sui mirabiliter erumpit. Quomodo? Quia in aurora virginitatis quae Filio Dei semper adhaeret, fortissima laus abscondita est, cui nullum terrenum officium, nec ulla ligatura legis resistere valent quin in voce exsultationis ad gloriam Dei coeleste carmen decantet. Quomodo? Videlicet quoniam velox iter habens, canticum illud in novitate libertatis mirabiliter promit, quod antequam unigenitus Dei (qui verus flos virginitatis est) incarnatus de mundo ad coelos rediens, ad dextram Patris resedit: auditum non est, sed tunc quasi novi mores qui prius visi non sunt, cum videntur, in stupore habentur, ita hoc novum mysterium quod prius auditum non est, tunc in coelestibus resonans in honore virginitatis cognitum est ante scilicet maiestatem Dei, quia Deus hoc facere potuit, et ante quatuor rotas quae quatuor partes mundi percurrentes veritatem omnis iustitiae et humanitatis Salvatoris velut animalia in nova lege ferebant, et ante illos antiquos quae Spiritu sancto imbuti viam rectitudinis in vetere lege hominibus, suo itinere demonstrabant. Quid hoc? Quia Deus in nova gratia austeritatem antiquae institutionis delinivit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below