monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.183

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 17
In qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis apparet, quae est serenissima et ab omni foeditate humanae concupiscentiae innocens virginitas, nudam mentem ab omni vinculo corruptionis habens, sed tamen nondum perfecte fatigationem tenebrescentium cogitationum in filiis suis quandiu in hoc mundo sunt deserere valens, cui tamen ut resistat, fortiter se opponit. Unde et rubra tunica quae circa pedes eius diffluit induitur; quia per sudorem laboris in virtuosis operibus usque ad finem latae et beatae perfectionis perseverat, scilicet circumdata varietate virtutum, illum imitans qui plenitudo sanctitatis est. Quae etiam ut tibi in secreto superni luminis ostenditur, est nobilissimum germen in coelesti Ierusalem, videlicet gloria et decus illorum qui ob amorem virginitatis sanguinem suum fuderunt, et qui etiam in candore humilitatis virginitatem suam pro Christo observantes, in suavitate pacis quieverunt, quoniam ipsa Filio omnipotentis Dei qui rex cunctorum est desponsata, nobilissimam prolem, id est elegantissimum chorum virginum ei protulit, cum in pace Ecclesiae proficiens confortata est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below