monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 15
Quod autem vides quoniam a gutture usque ad umbilicum ipsius imaginis quidam alius splendor rubei coloris eum circumdat: hoc est quia post doctrinam apostolorum cum Ecclesia ita roborata est, quod salutarem cibum veraciter valuit discernere, et eum ad interiora fortitudinis suae transmittere, surrexit nobilissima perfectio ecclesiasticae religionis, quae supernam dulcedinem flagranti ardore degustavit, et se asperrime constringens ad coctionem secretioris fortitudinis se tetendit, non tamen ad divisionem carnalis amaritudinis perveniens, quoniam copulam humanae coniunctionis abiecit. Quomodo? Nam idem splendor de gutture usque ad ubera illius velut aurora rutilat, quoniam illa perfectio a gustu mirabilis vegetationis, ad dulcissima nutrimenta ecclesiasticae religionis in virginea iucunditate se dilatavit, ita quod etiam ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulget, quia a nobilissimis educationibus ad constrictionem intimae castitatis se muniunt, passione videlicet Filii mei propter supernam dilectionem quam in corde suo fideliter habuit, imitando.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below