monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 9
Unde etiam vides quod praevisam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam crystallus perlucidus, a vertice usque ad guttur eius circumfulget; quia ecclesiam fidelium incorruptam sponsam Filii Dei circumdat apostolica doctrina, quae candidissimam incarnationem illius annuntiavit, qui de coelo in uterum virginis descendit, et qui fortissimum ac lucidissimum speculum omnium credentium est: ita quod eamdem Ecclesiam ipsa doctrina ab hoc initio cum primum aedificari coepit, usque ad tempus cum cibum vitae fortiter deglutire valuit, splendidissime eam circumfulgens fideliter circumdedit. Quomodo? Apostolica doctrina circumfulsit Ecclesiam in capite, cum apostoli primum illam sua praedicatione coeperunt aedificare, scilicet cum per diversa loca discurrentes colligerent operarios qui illam in catholica fide roborarent, et qui ipsi presbyteros et episcopos ac omnem ecclesiasticum ordinem providerent, atque iura virorum ac mulierum qui sub coniugio sunt, et reliqua talia fideliter constitueret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below