Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 5, 8 Subdiaconis vero tuis (Grat. dist. 32 c. 9) hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cuiusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conservata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi commissus ordo regiminis.