monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 2, 5
Quod autem dicitur, filiam nostram Theodelindam reginam sese a communione tua hoc audito nuntio suspendisse, constat per omnia, quia etsi pravorum hominum verbis ad paululum seducta est, venientibus tamen Hippolyto notario et Ioanne abbate, erit modis omnibus vestrae fraternitatis communionem quaesitura: cui etiam meas epistolas direxi, quas fraternitas vestra sine dilatione transmittant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below