Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Epistolae, 2, 46, 3 Valde autem mirabar quid esset, quod illa mihi notissima sollicitudo vestrae sanctitatis huic urbi meisque necessitatibus minime prodesset; sed scriptis vestris discurrentibus, agnovi vos quidem sollicite agere, sed tamen apud quem agere possitis non habere.