monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 5.2.3
Praeterea, beatitudo, cum sit perfectum et sufficiens bonum, desiderium hominis quietat. Sed non quietatur desiderium, si aliquod bonum deest quod suppleri possit. Si autem nihil deest quod suppleri possit, non poterit esse aliquid aliud maius bonum. Ergo vel homo non est beatus, vel, si est beatus, non potest alia maior beatitudo esse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below