monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > 20

Gregorius Turonensis Gregorius Turonensis, Historiae, 10, 4, 1
Quod Mauricius imperator interfectores legatorum in Galliis direxit. Mauricius autem Chartaginensis illos, qui legatos Childeberthi regis anno superiore interimerant, vinctus manibus catenisque oneratos, ad eius dirigit praesentiam, XII scilicet numero viros, sub ea videlicet condicione, ut si eos interficere vellit, haberet licentiam; sin autem ad redimendum laxaret, CCC pro unoquoque acceptis aureis, quiesceret, sicque ut quod vellit elegeret, quo facilius, sopito scandalo, nulla occansio inter ipsos inimicitiae oreretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below