monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 40, 4
Istiusmodi homines sciniphes sunt mordentes et pungentes occulte, dumque bona aliorum detractionibus aeruginant et corrumpunt, comparantur aerugini et serpenti. Ideo Salomon dicit: Si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet, qui detrahit in occulto. Et idem: Susurro et bilinguis maledictus: turbat enim pacificos. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae. Os eorum repletum est amaritudine et dolo ipsorumque detractiones apud Deum et homines fetent; quia sepulcrum patens et fetens est guttur eorum; venenum aspidum sub labiis eorum. Ideo Apostolus ad Corinthios scribens: His, inquit, qui huiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino, ut sine querela et sine rumusculis operantes pacem invicem habeant. Verba siquidem, quibus vita principum depravatur, occultari non possunt, atque in publicum deducta magnatum suscitant indignationem, et auctoribus suis convertuntur in malum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below