monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 11
Processerunt in sua malitia detractores, sicut Apostolus dicit: Deo odibiles, vestraeque serenitatem gratiae meo domino turbaverunt, elongantes ab eo amicum et proximum. Doleo, doleo: et ex quo posuistis eum contrarium vobis, factus sum mihimetipsi gravis. Scio enim, quod extra suorum exigentiam meritorum vestram ei gratiam subtraxistis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below